MEMMINGA vulgo MEMMINGEN

MEMMINGA vulgo MEMMINGEN
MEMMINGA, vulgo MEMMINGEN
urbs Imperialis, Sueviae, prope Ilarum fluv. 7. milliar. Germanic. ab Ulma in Austrum; 9. ab Augusta Vindelicorum in Africum. In Algea tractu. Drusomagus antiquis quibusdam. Baudr. Dicta est a Memmingo conditore, viro praedivite, a quo in dira fame, ut alii homines possent, multis eorum conductis exstructa est. Priusquam ad Imperium pervenit, Comiti de Mergau subfuit. Administratur partim ab Optimatibus, partim a populo, in tribus 12. diviso. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 36.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • URBS — I. URBS ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUEVIA — vulgo SCHWABEN incolis, Sovabe Gallis, Suevia Italis, provincia Germaniae ampla, inter Bavariam ad Ortum, Rhenum ad Occasum, quô separatur ab Alsatia, Helvetios ad Meridiem, et Franconiam ad Boream. In ea autem sunt Suevia proprie dicta versus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”